- MANLIUS Capitolinus
- MANLIUS Capitolinuspraenomine Marcus, nobilis Romanus, Consul, qui tricies septies praemium fortitudinis tulit. Hic re male gestâ a Consulib. ad Alliam contra Gallos Senones, videns in moenibus urbis parum esse praesidii, lectâ mille iuvenum manu, arcem Capitolinam occupavit, et a vihostium intactam ab anseribus excitatus servavit, nomen hinc Capitolini, Conservatoris urbis. frumentum e publico, et domum in Capitolie meritus, A quâ tamen ipse arce, quod in affectatiregni suspicionem venisset, fastus quoque intolerabilis et occultatorum thesaurorum Gallicorum argueretur, postea praecipitatus, cautumque est Senatus consultô, ne quis ex Manliâ gente Marcus diceretur. an. 370. Urb. Cond. Olymp. 99. Liv. l. 5. et 6. Florus, l. 1. c. 13. et 26. Eutrop. l. 2. c. 13. Val. Max. l. 6. c. 3. Plin. l. 7. c. 28. Aurel. Victor, de Vir. Ill. c. 24. Et Servius enarrans illud Virg. Aen. l. 8. v. 652.In summâ custos Tarpeiae Manlius arcis.Vide et voce Caius. it. Cneus. Fuit autem perduellionis et affectati regni reus a Tribunis Plebis ad populum factus, et convictus in Comitiis centuriaris, quae non pro more in Campo Martio habita, sed ex illo in Lucum Petilinum, extra portam Flumentanam, unde conspectus in Capitolium non fuit, translata tum erant, quô ab huius conspectu populi averterentur oculi, isque sic liberius de eius conservatore iudicare posset. Ex Livio Rosinus Antiqq. Rom. l. 6. c. 11.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.